{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 627","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 627","ref":"627","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/627","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/627","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/627.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Minùs fortasse operam luserit, qui in plantis, ob malignas qualitates male nobis audientibus, simile quid quaesiverit, sed ritè priùs corrigendis castigandisque: cujus verò modum nesciunt Europaei; quibus ejus genii stirpes adeo sunt invisae, ut audito saltem nomine, manum de tabula intamem honori suo parituri notam veneficii, si ad abstrusas talium vires curam impenderint. Norunt modum ingeniosi Brahmenes; qui Daturam, qui Papaver (cujus praenobilem succum JCti inter venena numerant Gothofr. ad L. 3. ff. ad L. Corn. de Sic. ) & consimiles sui coeli plantas, earumque partes narcoticas praeparare, corrigere, ad inducendam oblivionem, discutiendam tristitiam, exhilarandum & quaslibet ideas in homine excitandas aptare, longâ experientiâ edocti sunt. Praelibari plerumque solent in formâ Electuarii Vitia theae, à Japonensibus recensentur sequentes: Vitia Omnis theae potus supprimit medicamentorum efficaciam; In colicâ (endemiâ) nocet & maximè vitandus est. Recentioris theae potus, uti in genere totam cerebri compagem turbat & offendit, ita certo experimento quàm maximè nocet ophthalmiâ laborantibus. De vitiis medicos Sinenses percontatus, à grandaevo accepi. Theae potum qui toto die biberet fortiter extractum, eum vitae suae, quae in calido humidoque resideat, radicale fomentum destruere; quem admodum idem faciat, sed ex ratione contrariâ, qui se esu pinguium & carnis suillae (frequentissimae in mensis Sinensium) quotidie & in omni pastu ex satiaret. Nihil autem noxae laturum, quin plurimum vitae & saluti suae profuturum esse, qui utrumque conjungeret. Hoc sibi innotuisse, dicebant, exemplô foeminae: quae pertaesa mariti strigosi & impotentis, medicum pellexerat, ut extinguendi daret consilium: is, saturare jussit maritum carnibus porcinis & quovis genere pinguium, quibus haerentem in illo umbraculo quantulam vitae lucem, intra annum extinctura sit. Perjura, consilio unico haud contenta, alium quoque consuluit: ille, theam suasit sceleto propinare fortiter extractam & frequentem; sic futuram sui voti compotem intra annum. Mulier, ut certiùs citiusque se expediret, utroque utitur remedio: Quo Kkkk 2 Quo verò combinato, tantum abeit ut ad sandapilam damnatus diem suum acceleraverit, ut potiùs recuperatis","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 626","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/626"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 628","label":"628","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/628"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}