{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 63","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/63.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Quisquis ille sit, nullum dubium est, quin occasionem capturus, ac causarum, vel ex solis rerum eventibus, habiturus sit copiam, quibus Chani ingenium & actio nes denigret, & inopinantem pernici fulmine ex Fortunae gremio excutere allaboret. Quid enim in vasto regno non eveniat sinistri indies, quod quis per calumniam rejicere in administratoris, quantumvis optimi, imprudentiam non possit; nec velit etiam, si hic, uti omnium censurae expositus est, ita quoque invidiam odiumque plurimorum mereatur, datâ praesertim operâ nocendo illustribus viris, ac sociis Regni Optimatibus: quibus Zodiaci sui genius id instillavit, ut vitae usuram odisse malint, quàm datam praetermittere occasionem vindicandi. Neque ab his modò cavendum ei, quibus se nocuisse conscius sibi est, sed ab iis non rarò exitium expectabit, quorum amicâ consvetudine gaudet, & fidem multis sibi officiis devinxerat. Infidi enim & ingrati animi vitium, dulci adulationis velo occultatum ita in hâc aulâ animos occupavit, ut ussus à Rege filius (prout exemplis priorum Regum docemur) non recusaverit, parenti aures, nasum, imo caput amputare; modò illius officium patranti fuerit promissum. Alterum tuendi consilium est, ut tritam adulationis viam ingrediens, nihil eorum supinè agat, quae ad firmandam, augendamque Principis gratiam fidemque spectant, atque adeo talem se praestet alloquio, consiliis, actionibus, qualem se placere intelligit, non qualem requirebat candor, pietas vel sanctitas justitiae. Modo igitur Regem in laciem Iaudat, (quo maxime delectatur natio) ingenmi dotes & pulchritudinem corporis admirando; modo felicitatem ejus extollit; modo magnificentiam & virtutes praedicat: nec ab indecori & vitiorum laude abstinet, quibus indulgere Principem cognoverit.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/62"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/64"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}