{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 632","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 632","ref":"632","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/632","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/632","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/632.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"OBSERVATIO XIV. Ambra vindicata. bservationis cancellos transgressam superioris materiae prolixitatem, breviori nunc exhibitione preA tiosi & desideratissimi bituminis compensabimus. Quid enim Ambrâ suavius? Eam humano generi parcâ manu ex abdito suo sinu largitur Oceanus: nam solenne est naturae, ut quae maximè nobilia sunt, ea valdè recondat & parciùs impertiatur. Est verò de nativitate & materiâ ambrae non levis autorum inter se dissensio: quorum alii eam genus bituminis; alii terrae credunt; alij spongiam marinam, excrementum balaenae, stercus avium, vel quid non aliud esse, persuasi sunt. Ex omnibus sententiis, experientiâ nostra, nulla minùs fundata est, quàm quae nuper ex solâ materiae vel odoris similitudine conclusit: Ambram esse mixturam mellis & cerae, circa maris littora ab apibus congestam, quae à sole excocta, marique illapsa, in hanc nobilem substantiam, ab agitatione fluctuum, spirituque salino, elaborata & conversa sit. Journal des scavans de l’An. 1672, conference seconde, presenté par Jean. Babt. Denis. Conjecturam medius fidius inanem! quippe quae solâ sui novitate placere cupit, &, magni Principis freta praesidio, exauctorare sententiam ab interioris historiae inspectoribus probatam quae dudum ostendit: Ambram bitumineum terrae genus esse; vel quod idem est: pinguedinem subterraneam, in bitumen excoctam, ex venis alveisve terrae in imum mare depositam, & à sale ac sole condensatam.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 631","label":"631","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/631","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/631"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 633","label":"OBSERVATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/633"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}