{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 639","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 639","ref":"639","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/639","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/639","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/639.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quibus tamen, sive sacramento Legis, sive turpitudinis opinione, nihil obstantibus, omnes illae gentes mirâ naturae perversitate feruntur in temulentiae cupiditatem, & quam vino non audent, modis remediisque aliis inducere menti insaniam, in fraudem Legis, didicêre. Eorum promum condum se exhibet in regno, quod vocamus, vegetabili, classis stirpium venenatarum & lethiferarum: stirpium, quarum vel nomina horremus Europaei, & procul ex medicamentorum catalogis proscribit ad timiditatem cauta nostratium medicorum religio. Didicit longiori experientiâ Oriens parare ex iis medicamenta; quae dosi minori, vel per adsuetudinem majusculâ, tantum abest ut malignitate aliquâ noxam vitae pariant, ut potiùs animales spiritus omni caligine, corpus dolore, animum tristitiâ expediant ac summe exhilarent. Pro varietare autem specierum, ex quibus parantur, tum pro variâ dosi & correctione, non uno & pari gradu modoque operantur: sed in primo ebrietatis gradu, animales spiritus leniter demulcent alia; alia in ulteriori gradu etiam turbant & stupefaciunt; alia in supremo, eosdem spiritus exagitant, & ad variam insaniam accendunt, adeoque pro bibentis cujusque temperamento, &, quae inde resultat, inclinatione animi, variarum quandoque bestiarum mores mirâ metamorphosi inducunt. Ex Persarum inebriantibus hîc saltem tria palmaria recensebo, videlicet Nicotianam, Papaver album sativum & Cannabim: omissurus theam, cofeam, decocta tum radicum Satyrionis, tum cinamomi cum aquâ rosarum & saccharo; & si quae alia remissiùs exhilarantia ad sorbendum in sym posiis eorum recepta sunt. Vocatur inebriandi haec virtus Keif, vel, ut alii scribunt, C Kheif, inclyto & toti cis Gangem Indiae non ignoto vocabulo. Nicotiana ante sesqui circiter secula toti antiquo Orbi, adeoque & Persiae, coepit à Lusitanis transvectoribus innotescere.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 638","label":"OBSERVATIO XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/638"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 640","label":"OBSERVATIO XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/640","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/640"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}