{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 667","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 667","ref":"667","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/667","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/667.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Enim verò, dubitationes has non adeo moramur, ut ex arborum ordine eam excludamus; haud integrum ducentes, ut Pungis &e Mutcis, se vesPamis aliuia inter Plan tas, quàm quô à Botanicis dudum donatae sunt, praeter necessitatem genus constituere. Theophrastus sane: Planta, inquit, res varia est atque multiplex, inque universum de es referre judicium, difficile. Hist. Plant. L. 1. c. 2. RELATIO II. Palmae historia generalis. xpedit autem ante arboris nostrae introductionen duplex indicasse, Sylvestre nimirum & Hortense, ge nuS. Illud per desertas valles & circa torrentium salsorum ripas crescens, formam gerit indecoram, tortam & humilem, folia hortensi multò longiora, firmiora & ad textilia opera magis expetita, fructus verò ut rarissimè, ita non nisi austeros & inutiles; ex quo, ceu futile, & palmeo nomine indignum, peculiari appellatur nomine eAbudsjehl, quod Arabicè Patrem inscitiae significat. Creditur ex ipsis ortum esse hortensium dactylorum ossiculis, quorum germen in sterili solo, nullâ quidem auxiliante culturâ, in agrestem prosapiam degeneret, si deinde radicum traducibus propagetur. Ruricolae sic referunt, penes quos fides sit. Sylvestri classi accensende venit parva quaedam Palma Indica, quam copiosam Ceylana Insula, sub nomine Hin Indi, id est, pumilae Palmae, rariorem Malabariae sub Katun Indel, i. e. Sylvestris Palmae, rarissimam terra Gangetica, sub Telingicae (mediterraneum idioma est) vocis Ni Peris appellatione videndam exhibuerunt, Dactylos ferentem minores, rubros, quodammodo edules, carne farinulentâ, ex quâ coctionis ope mellis speciem Indi nonnunquam eliciunt; descripta Pppp 2 Abea non differpta ab Horti Malab. auctoribus Part. 3.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 666","label":"RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/666"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 668","label":"RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/668"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}