{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 678","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 678","ref":"678","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/678","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/678","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/678.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Campus igitur, quò planior, eo alendis arboribus aptior natus est: salebrae & clivi, nisi fontibus scateant, minùs sunt idonei; ineptissimi sunt, quos humoribus natura omnino destituit. Genius soli quis esse debeat, supra diximus; quis aquae fuerit, nil refert; Omnis liquor Palmae gratus est, dummodo salibus non nimiùm gravatus; tantùm possessoris interest, si cum altrice sylva sibi conditurus est domicilium, ut inveniat dulcem, non gravatam salibus & potioni ineptam. Plerique enim hujus coeli tractus vel omnino humoribus & culturâ destituti torrent, vel colono suo non aliam impertiuntur, nisi 3e &Aabi sjuur, i. e. aquam sale nitroso muriatico imbutam, sive hanc aliunde recipiant ex montibus devolutam, sive in ipso foveant terrae suae gremio: Quales aquae ut limpidissimae sunt & spectantium oculis pergratae, ita sitientis labra viaDelectus campus primò omnitoris multoties fallunt. um profundè sulcandus & subigendus est; deinde ad legitimam distantiam (quincunces & ordines parum curantur) novellis palmis conserendus. Harum verò cum duplex genus sit; unum, quod ex radicibus, stolidâ, quod vocant fruticatione, alterum, quod ex Ossiculis prognascitur: optimam ducunt rationem, usuque recentioris aevi probatam, si posthabitâ Ossium stirpe, meris Stolonibus coloniam instruant. Illi namque, sicut liberaliori Lucinâ nati, maturius adoleverunt, ita citiùs possessori operam refundunt diviti annonâ fructuum suorum; quos etiam ferre perhibentur praestantiores, id est, dulciores & pinguiores, quàm ex altero genere expectari possint. Accedit, quòd in posteriori genere nulla dentur in tyrocinio signa, quibus sexus dignosci possit, adeoque dubiâ manu pro foeminis admissi mares, omnem facilè conditoris ope ram & eapellonen hnudlate polint. Preteres, eus, turam hoc genus requirit diligentiorem, quia neglectu irrigationis, in sylvestrem Abudsjehbelorum prosapiam degenerat; quod idem evenit, si, quô sata sunt Ossicula, eodem loco sobolem enatam, omissâ transplantatione, adolescere permiseris, humore quamvis neutiquam destitutam.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 677","label":"RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/677"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 679","label":"RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/679","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/679"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}