{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 690","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 690","ref":"690","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/690","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/690.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Nec cum Bauhino Rami nomen placuit; Ramo enim id proprium est, ut in indefinitum crescendo surculos acquirat alios atque alios; quod, cum ab Alâ nostrâ alienum sit, tali postulabat designari vocabulo, quod differentem illam in surculos augmentationem non involveret, simul atque foliorum non excluderet pluralitatem. Est autem Frons palmea (Tab. 1. Fig. 11.) ingens & ramorum aemulae magnitudinis ala, longitudinis trium circiter orgyiarum, utrinque ex foliis arundinaceis secundùm longitudinem pinnata, frondi arboris Cocciferae eminus aspectae similima; nisi quòd huic sint folia plana, longiora, tremula, flaccida & quodammodo pendula, illi verò rigidiora & magis surrecta. Partes ei sunt Costa, Spinae & Folia. Costa ex principio brevi, lato & compresso in angustam trium orgyiarum longitudinem extenditur; super ficiem exhibens glabram & nitentem, coloris herbei, in basi annosâ lutescentis, supernam faciem convexam, inferiorem in principio concavam, in progressu quodammodo canaliculatam. Substantia illi eadem est, quae caudici, sed levior & minùs compacta, tum fibris donata candidioribus & subtilioribus. Costa componitur ex basi, scapo & virgâ. Basin (Fig. 12.) appellamus imam partem, quae caudici imbricatim adhaeret, figuram obtinens uteunque triangularem oblongam, interiori superficie concavam, exteriori gibbam; longitudinem sesquispithamae, latitudinem in imâ parte dodrantalem, crassitiem biuncialem. Ora utrinque tenuis est, in fibras desinens copiosissimas, reticulato textu in nassae speciem cohaerens, quâ latera vicinae cujusque baseos invicem nexa ac connata sunt; dum subinde ordinis superioris intermedia quaeque basis eâdem convestitur, ut saltem exiguâ sui parte nuda promineat. (Fig. 12. lit. a.) Scapum ea costae pars constituit, (Fig. 12. lit. b.) quae à basi ad aculeos, foliis praevios, nuda porrigitur, & à cauNciudlte delnnte neipit.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 689","label":"689","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/689","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/689"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 691","label":"691","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/691","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/691"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}