{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 701","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 701","ref":"701","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/701","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/701","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/701.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":") Maturescunt verò non more ceterorum prunorum, quae sensim totâ simul substantiâ mollescunt, sed primò acquirunt, putrescentis instar pomi, maculam mollem, ut plurimum in extremitate; quae sensim proripiens, omnem substantiam crudiorem paucis diebus in dulcem pulpam convertit; Legendi tamen sunt citiùs, ne productâ ad umbilicum mollitie, suo caliculo excidant, lapsuque spontaneo conquassentur. Hos Dumpasios gula popularis maturis dactylis longè anteponit, fortasse quòd mixta partis crudioris durities cum pulpâ, bolum reddat commordenti gratiorem, vel quòd primi expleant pruritum appetitus, quem in has annonae primitias vulgus dudum acuerat. Quin & conviviis ingeruntur virorum illustrium, inter antecaenii, mensaeve secundae tragemata, loco non postremo proponendi. Eorum pars cruda superficiem habet, cum nitore, quadantenus flaventem, carnem ex austero dulciculam, albam, duriusculam, quodammo do farinulentam, siccam & friabilem; pars matura, pellucida est, mollis, dulcissima, pro speciei diversitate, in rubeum languens vel rufa. Hâc facie, quâ ad maturitatem vergunt, excussi, in cumulos (quod suo loco docebimus partiendi, & solaribus radiis exponendi sunt, ut, reliqua cruditate depositâ, insolatione penitus emolliantur, & dulcescant: quomodo omni graduum numero absoluti & excocti, Dactylorum nomen subeunt, & à Persis demum C Churmâ, ab Arabibuss Tamr appellantur. Usu tamen receptum est, eos recentes peculiari denominare vocabulo Arabico A, Ruteb, quo ab antiquioribus distinguantur, quibus Churmâ nomen commune est. DactyloTt ti 3 ctyilorum sserentias recensebimus, expediti deseripio. ne Spadicum, quibus innascuntur.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 700","label":"RELATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/700","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/700"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 702","label":"RELATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/702","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/702"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}