{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 72","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/72.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Equites quoque militant; praeter acinacem, lanceâ, arcu, & gravidâ sagittis pharetrâ, alii sclopetis quoque instructi. Corpus hodie sistunt priori aequale, vel non multò minus; nimirum quindecim vel 18000 circiter armatorum. Horum dexteritati Reges immunitatem suam credunt omnium tutissimè. Nihil enim de eorum inobedientiâ metuendum est, qui in fide & mancipio educati sunt; nihil de conspiratione, qui inter se affinitatis vel cognationis causam non habent. Optimo quoque consilio introducti, qui se palam opponant nobiliori Turcorum, & ex superbiâ antiquitatis & innatâ Juris opinione, sublestae fidei militiae. Tertius est QS Tufenktssi agasi, id est, Dominus sclopetariorum. Haec ex rusticis & operariis selecta est militia pedestris, prae ceteris mascula & robusti femoris, ensibus & sclopetis, & nonnunquam (pro ornatu) scutis instructa, corpus constituens non minus 50000 armatorum. In campum, more desultoriorum, equites comparent, desiliunt conspecto hoste, & pedites militant. Ridentur ab equitibus, pedestris militiae insvetis, qui illos alef sjiemsjur, i. e. herbam pro ensibus, per contemptum vocant. Utramque hanc militiam primus, quod dixi, ordinavit Chodabendei filius Abassus; Ille, cui ex utroque, tum praeclari regiminis, tum belli gloria, Magni cognomen dedit. Tubtsst Duces in militari ordine sequitur pasji, i. e. bombardarum & armorum magister generahabet, & archithais; qui ipse & marium inspectionem Verùm, naves milassi munus, si classe militandum est. litaItares, Perit, non fubent, nis pro commerels factus mi. nores, quibus Sinum & mare Gaspium trajiciunt. Functio ejus non est gravis momenti aut molis; unde dignitate plurimis ex togato ordine inferior est: eum tamen, quòd ex militari censu sit, hîc sistere conveniens est. Apparatus bellicus reservatur in εl 2( Dsjebeh choneh.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 71","label":"RELATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/71"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 73","label":"RELATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/73"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}