{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 751","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 751","ref":"751","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/751","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/751","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/751.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Duplex enim hîc crescit, una ρν Dirimneh Fars, id est, Sementina Persica, quae in Regni desertis ubique luxuriat, semen ferens leve, à folliculis suis aegrè separabile, & ut plurimùm inane: altera —Dirimneh Turkì dicta, i. e. Turcica, quae rarior & montium alumna in ipso flore exarescit, nec nisi in Turcostanâ, ( Turbestaan) quae ei nomen dedit, semen progenerat; quod ad Europaeos translatum, seminis Cynae & Zedoariae appellationem recipit. Externo usui Palma omnes suas concedit partes: inprimis verò, in construendis tuguriis, caudices, in trinum fissi, palos & trabes constituunt, quibus tectum & tota aedificii fabrica innitatur; cetera omnia ex palmeis frondibus sine clavis & normis, sine arte & industriâ clathrata sunt & rudi manu compacta. Sed quae ruditas non omnino materiae, sed agresti desidiae debetur; nam in oppidis passim invenies elegantis structurae domus caementitias, quae ex palmeo ligno trabes, ex frondibus intergerinos exhibent non indecoros. Hinc Bellonii & Alpiui de architectonico ligni usu dissidentium, facilis erit conciliatio: si caudices palmeos ad architecturam (ob fibras crassas laxèque cohaerentes) nihil valere Bellonio concedas; trabes tamen domuum in Aegypto constituere, credas Alpino. Supellectilia aediculis Palma etiam substituit; pro cremio enim ramalia, pro scopis racemi, pro urceis & scutellis inanes spathae serviunt, in formam desideratam flectendae. Ex spadicum verò scapis bene praeparatis torquentur funes firmissimi, ad navalem apparatum necessarii.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 750","label":"RELATIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/750","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/750"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 752","label":"RELATIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/752","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/752"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}