{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 758","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 758","ref":"758","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/758","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/758.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Castellum à Lusitanis quondam conditum habitatumque fuit; quod, etsi à loci genio inexpugnabile haberetur, possessoribus tamen extortum, & in Persarum potestatem anno Christi 1623. redactum est Anglorum auxiliis; qui pro compensa tione partem annui telonii, quod in portu exigitur, ex pacto accipiunt. Insula unicum complectitur milliarium in longitudine, minùs in latitudine; tota montosa est ac sterilis, arbores, Lotos agrestes spinosas ac pauciores Palmas ferens. Pagô gaudet unicô quadraginta domuum Turumpèk dictô, in quo magna pars militum hospitatur. Aquae dulcis unica adest scaturigo in littore, sed exilis adeo, ne sufficiens potus ex eâ possit colligi. Non procul à pago cisterna extat Gadsj gidr apellata, vasta & celebris, quae imbrem brumalem excipit. Earum inter ipsa urbis rudera numerantur ducentae, omnes hodie, si viginti excipio, dirutae & inutiles. Puteanam stagnanti olim praetulerunt cives alii, quam quotidie petierant ex littore proximo ter rae firmae, ab unâ parasangâ oppositô. Montes ex variâ materiâ coagmentati, variis quoque ludunt coloribus: Petrosi sunt alii; alii ex arenâ & sale mixti; unus littori pro pinquus rubricam exhibet; alius arenam cedit micantem, & nigerrimam, quae olim ad usus devehi solebat in Indiam. Datur loci spatium, in quo Benjani linis candidissimis amicti, (haec mundities illis pars religionis est) dum festivis diebus recreationis causâ incedunt, colore flavo tinguntur, quòd ejus particulis, quanquam invisibilibus, aër imbutus sit. Sal nativum dimidiâ ab urbe parasangâ petitur, non alio pretio constans, quàm eruendi labore idem in montibus ex pluviâ liquefactum ac devolutum, dum in lacunis subsidet, in crustas magnas, glaciei instar, Sulcoagulatur, gratuitum pariter in usem petentium. phupluns odnm adleit sed negiectu se puliu, quin idem eria firma abundè suppeditat. Metalli adesse venas, atque olim etiam aurum effossum esse, traditioni creditur: Ajunt fossionem negligi, salutis publicae consiliô, ne fortè dives sponsa procos alliciat peregrinos.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 757","label":"RELATIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/757","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/757"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 759","label":"RELATIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/759","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/759"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}