{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 97","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/97.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"quis ad gerenda bella, condenda opera magnifica, instituendos ludos publicos, & in varium luxum proclivior est, ita etiam mensuram redituum annuorum, atque aerarii vires exhaurit. Quod ipsum verò de continentiâ Rerentis Solymanni nefas sit affirmare. Ordinaria enim Regum expensa absumere omnem vim redituum non possunt: Ea autem potissimùm respiciunt stipendia ministrorum & militum; impendia officinarum Domûs Regiae, pro vestitu, supellectili & tapetibus instaurandis, vel noviter conficiendis; conservationem palatiorum & hortorum; convivia publica, & gynaecei, privatique triclinii epulas. Plura silebo, nec enim expensorum rationes persequi, mihi propositum, vel in proclivi est. Saltem de salariis pro colophone hujus materiae docebo; ea triplicis esse generis: Alia enim vocantur Tawiil, seu Tijuul, qualia sunt pagi, praedia, vel fundi, qui dantur ministris Regiis, ut durante servitio, eorum possessione & annonâ gaudeant. Atque haec omnium fructuosissima habentur, quòd fundi illi usum fructum possessori ferant, stipendio majorem, duplo quidem plerisque in locis, quintuplo cirea Isfahanum, sextuplo circa Casjanum & Sjirasum, & in quibusdam locis octuplo. Alia dicuntur Hamòb Salèb, qualia sunt fundi, qui proventum suo hospiti saltem reddunt, salario aequalem. Alia appellantur Baraat, id est, assignationes chartaceae, quibus instruuntur alii, ut ex dissiJudices spiituales & bonorum spiritualium administratores. Sum Jrris, Religionis & homorusm Ecclesiasticorium (sit verbo ve nia) Praefectus. dinsitis Iocis I colonis & pubicanis summam stipendii siui colligant; qualiter in Regno errabundi stipem potiùs videntur, quàm stipendium colligere. Inter hos pauci sunt, qui à Provinciarum Directore aliquo, rarissimi qui ex Regis aerario mercedem nonnunquam accipiant. RELATIO VIII. Antistites spirituales. Aedificia sacra.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 96","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/96"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 98","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/98"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}