{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 99","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/99.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Sacrarum igitur aediaecium, scholarum publicarum & fanctorum sepuschrorum, ut ipse summi gerit Inspectoris nomen, ita quoque eorum ministris, praepositis, custodibus, professoribus, studiosis, alumnis & Molis, sive religiosis quibus vis, stipendia & beneficia decernit, auget, minuit, aufert, pro affectu suo & unius cujusque meritis. Pari auctoritate praefecturas inter religiosos totius Regni Ipse pro arbitratu confert, vel conferri annuit, per spirituales loci cujusque praesules. Opimam hanc & ab omnibus religiosis venerandae Dignitatis spartam Rex nemini conferre, nisi genero vel affini, solet. Pendent ab Ejus jussu, cum plures alii, tùm praecipuè Officiales duo primariae notae; nimirum: Cγ §. Mustaufi Mokufaat, i. e. Superintendens Camerarum, quae in syllabos referunt bonorum sacrorum nomina & conditiones; simul atque annuas subducunt redituum & expensarum rationes: Et J3J. Mutesaddi Mokufaat. Is est Thesaurarius redituum, quos recipit, & ad Sedri placitum distribuit; Dicuntur illi quotannis summam referre centies mille tomanorum, sive uncialium 1250000. Interest hîc etiam meminisse. Θβγ Vesiri Mokufaat, i. e. Quaestoris legatorum; quem non nunquam Reges mortuo Patriarchae Vicarium substituêre, quo in sese vacantis emolumenta officii, quàm maxime redundarent, non deficiente interim, qui administrationis curam gereret. Pontificalem, si sic appellare licet, quaesturam, Rex hodiernus anno Christi 1670 partitus, geminos introduxit, generum & affinem, Legatorum antistites; unum Sedr memalik, seu Dispensatorem bonorum, Superinrendens Camerarm Ecclessasti","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 98","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/98"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 100","label":"CATMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/100"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}