{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae xxi","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae xxi","ref":"xxi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxi.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Varietatem occurrentis materiae exhaurire placet previ serie Relationum: quia haec methodus Viatorum commentariis propria est, & legentibus delectabilior. Caput Imperii Persici Rex est, qui ad Dignitatis fastigium jure haereditatis provehitur. Magnitudinem Ejus, cum vasta moles territorii, tum verò immensae testantur felicitates, quibus Ille prae ceteris Asiae Principibus beatur. Harum ex cumulo, ut praefari insigniores liceat, primam nomino liberrimam atque absolutissimam Jurisdictionem. Video Potentias universi Orbis, alias explicitis circumscribi conditionibus, quas Leges fundamentales vocant; alias intra definitos limites retineri tacitis quibusdam & insuperabilibus obstaculis atque necessitatibus. Russorum Autocratorem hactenus auctoritas Optimatum strinxerat, ab arbitrariis ausibus revocarum religiosa patrii moris observantiâ. Tureorum Sulthano licentia praesidiarii militis sudem figit, nullo consilio superabilem. Indorum magnum Mogolem propria compescit soboles, gravi armata subsidio faventis populi; ut plura taceam. Sophorum verò Principi, sublatis impedimentis, abdicativè omnia permissa atque integra sunt: si velit foedera, bella, pacem cudere, si Leges Regni mutare, si novas fingere tributorum species; quin ad privatorum vitas, uxores, liberos & bona quae vis manum extendere: nullo civibus, etiam primoribus, relicto juris praesidio, quo degenerantis Potentiae vel libidinem à fortunis, vel impetum a cervicibus declinare queant. Alteram constituit veneranda quaedam Sanctitas; non qualem divinitus omni Majestati concessam credimus, sed congenita Personae Regenti: quandoquidem hanc ex Pontificialis Cathedrae authore Mahhammede obtinere traditur, per descendentes gradus successivè derivatam. Quae verò cum dubia videri, nec obtrudi credenda sine documento possit, en solenne Persarum, quod ex ore sacerdotis promo, argumentum: Prisci ex laucdeia sinje successores Imami dicti, aegrotos solo affatu curaverunt, omni pharmacorum ope posthabitâ; qualis verò effectus manare nisi ab innata Sanctitate potuit!","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae xx","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xx"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae xxii","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxii"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}