{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae xxii","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae xxii","ref":"xxii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxii.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Eundem igitur cum praestet Serenissimus, non quidem apparatu verborum, sed, quod magis mirandum, effluvio sui corporis; nihil etiam de Sanctitate Principis dubitari debet. Curatio ut succedat, propinanda est aqua effluviorum virtute quomodocunque affecta; sive haec Regiis manibus abluta, sive immissis digitis vel quocunque contactu impressa fuerit. Opinio usque adeo mentes occupavit, ut aegrotantes multi ex Regiâ pelvi citiùs, quàm ex pharmacopoliis remedia appetant, spem, quod pollicentur, non lusura, si modò virtuti fiducia respondeat. Sanctitatem dum ostendo, rarissimam demonstro praerogativam. Sicuri enim jura Papalis antistitii, quod Caliphatum vocant, in illa Sanctitate fundant; hinc simul inferunt: Serenissimum Haeredem, velut Religionis caput, omni Mahhammedanae Legis ebservantia eximi, ne vel anima gravari ex ceremoniarum, quas religio praecepit, omissione, nec corpus vini potu, aliisve, quas Lex prohibet, impuritatibus inquinari possit. Ita sanè Clerus hujus sectae, quam Sjyaiticam vocant, prolixè affirmat, sive per adulationem, sive sic seriò persuasus. Tertia singularis civium fides est, quâ Rex fruitur; dum cuncti suo tam absoluto sanctoque Principi in omnibus se subjiciunt, & in abstrusis etiam rebus pervicaciter obsequuntur. Si bona fiscus, si lictor oculos pugione expungendos, si amputandum caput inopinatus à Rege nuncius poscit (tristia nonnunquam Regii Senaculi interludia!) damnatus haud nutu refragatur, quin haereditatem, oculos, vitam ad jussum quisque exporrigat. Vidit aevum Regis Sephi patres, qui filiis, & filios, qui genitoribus ferrum parricidiale ex jussu Principis intulere, atque inferendum adeo patiBanenm &e Inpertenmito aceperunt anino, ue Serenuss.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae xxi","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xxi"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 6","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/6"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}