{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annalium fragmenta 141-183-190","citation":"Ennius, Annalium fragmenta 141-183-190","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/141.md","author":{"name":"Ennius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius"},"work":{"title":"Annalium fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"Circum sos quae sunt magnae gentes opulentae\nHac noctu filo pendebit Etruria tota\nPostquam defessi sunt stare et spargere sese\nHastis ansatis, concurrunt undique telis\nCaelum prospexit stellis fulgentibus aptum\nOlli de caelo laeuom dedit inclutus signum\nExin Tarquinium bona femina lauit et unxit\nProdinunt. famuli tum candida lumina lucent\nInde sibi memorat unum super esse laborem\nEt qui se sperat Romae regnare Quadratae?\nRomani scalis: summa nituntur opum ui\nVolsculus perdidit Anxur\nNonis Iunis soli luna obstitit et nox\nSeptingenti sunt, paulo plus aut minus, anni\nAugusto augurio postquam incluta condita Roma est\nMoribus antiquis res stat Romana uirisque\nCiues Romani tunc facti sunt Campani\nQuom nihil horridius umquam lex ulla iuberet\nInicit inritatus: tenet occasus, iuuat res\nBellum aequis manibus nox intempesta diremit\nansatas mittunt de turribus\nCogebant hostes lacrumantes ut misererent\nQuod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen\nQuis potis ingentis oras euoluere belli\nNauos repertus homo, Graio patre, Graius homo, rex\nNomine Burrus uti memorant a stirpe supremo\nAio te Aeacida Romanos uincere posse\n>ntus in occulto mussabat\nBalantum pecudes quatit, omnes arma requirunt\nProletarius publicitus scutisque feroque\nOrnatur ferro. muros urbemque forumque\nExcubiis curant\n+ decimo tamen induuolans secum abstulit hasta\nInsigne\nIncedunt arbusta per alta, securibus caedunt,\nPercellunt magnas quercus, exciditur ilex,\nFraxinus frangitur atque abies consternitur alta,\nPinus proceras peruortunt: omne sonabat\nArbustum fremitu siluai frondosai.\nqui antehac\nInuicti fuere uiri, pater optume Olympi,\nHos ego ui pugna uici uictusque sum ab isdem\nNec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:\nNon cauponantes bellum sed belligerantes\nFerro, non auro uitam cernamus utrique.\nVosne uelit an me regnare era quidue ferat Fors\nVirtute experiamur, et hoc simul accipe dictum:\nQuorum uirtuti belli fortuna pepercit\nEorundem me libertati parcere certum est.\nDono - ducite - doque - uolentibus cum magnis dis.","prev":{"citation":"Annalium fragmenta 92-139-140","label":"Lines 92-139-140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/92"},"next":{"citation":"Annalium fragmenta 191-194-246","label":"Lines 191-194-246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/191-194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennius/annalium-fragmenta/191-194"},"credit":{"text":"Ennius, Annalium fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ENN%7Canna%7C001","quality":"proofread"}}