{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Enn. opera 302","citation":"Ennodius, Enn. opera 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/302.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Enn. opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera","urn":null},"verse":false,"words":523,"text":"Post illa, quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis: cur personae iussae sint praesentari, quas saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere eius, qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit. vere vobis dicit Sapientia: 'homo infirmus et exigui temporis ad intellectum non perveniet, sed laboret, ut sciat quid acceptum sit apud dominum' et iterum dicunt Proverbia: '〈qui〉 odit se qui neglegit studia', 'inperitis enim obviat mors', quid illam quae ex viperina scientia descendit ignorantiam fingitis? quid adhibetis mira latrocinandi arte praestigia simplicitatem fronte monstrando? de vobis vere dictum est: 'qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur'. istam laetitiae faciem ex iudiciorum censura venientem vafra provisione sacerdotis vestri oculis abstulistis, ut eum talibus adversus acies vestras instructum munitionibus et innocentiae (in) testimonio orbis tela deferentem ab ipsis iudiciorum adytis pelleretis, providentes ut nec sine inpugnatione insons viveret nec haberet solacium de incorrupta iudicum inquisitione pulsatus. vos praefato et dedistis et invidistis examen, cum uno eodemque itinere a vobis disceptationum dubia subire et prohibetur et cogitur et per singularem callem ad causam arcendus evocatur, ne manifestam salutem aut non lacessitus obtineret aut subriperet absolutus. adulescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum: 'exuli exilium imperas nec das', vos inpetit profetae sententia: 'isti sunt viri qui conturbaverunt terram et qui concusserunt regna' et iterum: 'excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscidentur' et rursus: 'dum non speratis, veniet contritio vestra et comminuetur multitudo vestra, sicut lagoena figuli'. nec non profeta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: 'dominus inclinabit manum suam, et conruet qui fert malis auxilium et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur'. redeo tamen post vetusta exemplorum suffugia ad novellas canonum definitiones. clamat in alio loco Carthaginiense concilium: 'quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submovemus'. quaero a vobis, viri quibus indita est ad unguem polita perfectio, cuius condicionis fuerint ista mancipia , quae postulata scriptis principalibus intimastis? si ea servilis adhuc in potestate alterius catena retinebat et nulla ab obscenae obligationis conpedibus vestigia in libertatem missa laxabant, vel vobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum verba portassent? sed, credo, replicabitis: veritatem, quam sponte prolata in illis vox habere non poterat, hanc diversis crucibus e latebris suis religiosus tortor exegerat, ut, dum poenis corpora solverentur, quae gesta fuisse noverat anima non celaret. sed quaeso primum ad leges publicas, deinde ad iudices ora convertite, qui possunt in defensione sua sic eloqui: nos, quos dei servitium post istarum rerum abiectionem fecit ingenuos, qui servulorum insultantium contumelias aut despicimus aut ridemus, quibus scriptum est de famulis per apostolum: 'mementote quia vester et illorum dominus in caelis est', ad haec saeculi mala revocabimur? faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus? quod per ministerium iussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio? nolite hanc adversus universas ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculasset forte pro desideriis vestris cruenta discussio, effectum in his, quo tenditis, non haberetis, dicente vobis profeta: 'ponamus circulum in naribus vestris et frenum in labiis, et reducamus vos in via qua venistis', qui eodem profeta adserente inpugnamini, qui dicit: 'erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis'.","prev":{"citation":"Enn. opera 297-301","label":"297 to 301","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/297"},"next":{"citation":"Enn. opera 303-304","label":"303 to 304","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/303"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip","quality":"proofread"}}