{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Enn. opera 372-378","citation":"Ennodius, Enn. opera 372-378","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/372.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Enn. opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"LXI (EPIST. 2, 24). DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS. Dispendium credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam vultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum vestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio vestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas? deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas vestra votivis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum cervix Christo deo nostro gravata subcumbit. spe praeceperam quod effectus ostendit. bene enim sententiae caelestis finem praenoscit, qui novit qualitatem eius de actuum humanorum serenitate colligere. vale ergo longum, mi domine, et amantem vestri stili usu relevate, ut quidquid subtrahunt intervalla terrarum, tabellaria conpenset oblatio. LXII (EPIST. 2, 25). FAVSTO QVAESTORI ENNODIVS DIACONVS. Pro caelesti dispositione reditus mei indicia fieri nullo magis quam amico Ravennam properante convenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, videor damnasse stili frequentiam quam amavi. iungitur quod praedicto obvias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere, quod eis pro religione conscientiae novit fideliter exhibere. Ravennam ergo digressus, quae quidquid in praesenti vita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salva corporis valitudine Christo prosequente perveni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optavi forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam, dicta humili salutatione, et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis vestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod vestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si vel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda.","prev":{"citation":"Enn. opera 359-371","label":"359 to 371","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/359"},"next":{"citation":"Enn. opera 379-384","label":"379 to 384","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/379"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip","quality":"proofread"}}