{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Enn. opera 481","citation":"Ennodius, Enn. opera 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/481.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Enn. opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"At eminentissimus rex infit, quo loquente adtonita de voluntate eius corda pavor artabat: 'quamvis te, venerabilis episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam et multa apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui te convenit tranquillitate revocata, regnandi tamen necessitas qua concludimur misericordiae quam suades non ubique pandit accessum, et inter res duras nascentis imperii pietatis dulcedinem censurae pellit utilitas. exemplorum caelestium testimonio assertio mea nititur. offendisse legimus principem, qui caelitus destinatum neci inimicum subduxit exitio. poenam meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. ultionem suscipit qui detractat inferre: vim divini iudicii aut adtenuat aut contemnit qui hosti suo, cum potitur, indulget. iustitia coercendi sunt, quos constat gratiam non secutos. vitia transmittit ad posteros qui praesentibus culpis ignoscit. nam quod de redemptoris nostri patientia loqueris, illos vere amplectitur lac gratiae, quos austeritas legis informat. nunquam a medico ad plenissimam curationem aeger adductus est, nisi ab illo, qui primum putria ferro membra desecuit et latentem penitus e sinu viscerum produxit inluviem. qui criminosos patitur inpune transire, ad crimina hortatur insontes. tamen quia precibus vestris, quibus superna assentiunt, obsistere terrena non possunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. nullius caput noxa prosternet, quoniam potestis et apud deum nostrum agere, ut sceleratae mentes a propositi sui perversitate discedant. paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognovi, locorum suorum tantummodo habitatione privabo, ne forte exurgens necessitas vicinos inveniat nutritores et malorum adiuta successibus bella consurgant.' his praecellentissimus rex dictis virum inlustrissimum Vrbicum acciri iubet, qui universa palatii eius onera sustentans Ciceronem eloquentia, Catonem aequitate praecesserat: cui praecepit ut generalis indulgentiae pragmaticum promulgaret; quod ille ad omnem benignitatem paratissimus ilico tanta brevitate et luce contexuit, ut et illa culparum genera cognoscerentur abolita, quae putabantur fuisse reservata.","prev":{"citation":"Enn. opera 478-480","label":"478 to 480","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/478"},"next":{"citation":"Enn. opera 482","label":"482","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/482"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip","quality":"proofread"}}