{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Enn. opera 623-636","citation":"Ennodius, Enn. opera 623-636","ref":"623","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/623","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/623","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/623.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Enn. opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"CXI (EPIST. 3, 30). ENNODIVS AVIENO. Miror favis magnitudinis tuae iniucunda copulari et serenitatem conscientiae verborum austeritate maculatam, dum scribis imperare me potius paginas quam diligentia exactrice promereri. putas ullum genus dominandi esse sublimius quam illud quod amore nos subicit? nulla sunt, domne Aviene, culmina a iugo caritatis inmunia; quidquid in orbe libertatis est, tali non subtrahitur servituti. ecce ego loco humilis, ignotus honoribus vestris fascibus sic iubebo, parili contentus ordine subiacere . nunc vale, et quantum tribui tibi senseris, tantum mihi sicut fidelis restitutor affectionis inpende. CXII (CARM. 2, 17). VERSVS SVPER REGIAM TRICLINII IN DOMO. Navita per postes suspendit munera ponti, In foribus propriis flumine parta gerens. Venator portis adponit missile ferrum, Vestibulum galea comitur armigeri. Discitur in valvis ars virtus nomen origo. Nos frontis signo credimur esse dei. Sic nostrum pande studium, dux littera recti, Vt domus ingenium non taceat domini. Qui gestas Latium satiatus pectora rorem, Aspice serpentes hic Heliconis aquas. CXIII (EPIST. 3, 31). ENNODIVS AVIENO. Quamvis epistularum qualitas pro ingeniis conponatur et saepe sollemnitati militet, nonnumquam affectionis testetur indicia, quas aliquando dictat sinceritas, plerumque fuci similis concinnatio, quae candorem imaginata diligentiae urbanitate qua tegitur innotescit, dum fabricatis nudata tegminibus intra velamen aperitur: ego tamen in paginis speculum puto esse conscientiae, per quas amicitiam discernere absentia vix praesumit; clarum est tamen, quid in illis simplex, quid artifex sermo deferat. scindit nubes eloquii mens dictationis interpres, cito ad intellectum pervenit falcibus suis verborum calle reserato. ergo his valde delector officiis, quibus panditur sinceritas nec occasio se interserit secura fallendi. gaudeo tamen mihi vel causas scribendi vel perlatores accidere, ut sub hac frequentia meo voto satisfaciam et pudorem vestrum onerem, nisi a vobis suscepta redduntur. salve, mi domine, et in sententiam meam affectu imperante concede. vale.","prev":{"citation":"Enn. opera 614-622","label":"614 to 622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/614"},"next":{"citation":"Enn. opera 637-645","label":"637 to 645","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/637"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip","quality":"proofread"}}