{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Enn. opera 652-658","citation":"Ennodius, Enn. opera 652-658","ref":"652","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/652","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/652","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/652.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Enn. opera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"CXIX (EPIST. 4, 3). EVLALIO EPISCOPO ENNODIVS. Trinitati gratias deo nostro, qui fascem quo deprimor peccatorum fortis apud se viri alacritate sustentat, qui memoriam mei in illo sancti pectoris tui templo, quo gaudet Christus, subtilis fabricator interserit, ut quod propriae conversationis nube fuscavi, splendida conscientiae vestrae serenitate detergeat. iam novi quia non inefficaciter funduntur lamenta peccantium. hoc mihi principe loco oratio mea, hoc lacrimae contulerunt, ut robustus pro me precator exsurgeres, ut labantibus umeris caelesti munitam auxilio dexteram subrogares. verum est quia sola apud deum desperatio perdit errantem. ecce iam lolium nostrum spinae vel tribuli hordea triticum vineas pollicentur. age, electe dei, pro me humili quod coepisti, et partibus tuis adesto, dum precum in me adsiduitate diluis quod ego collegi ubertate culparum. frequentibus etiam susceptum pasce conloquiis, ut insulsum pectus nec ulla virtutum stabilitate subnixum admonitionis sale confortes. ad obsequia salutationis revertor et epistularem transgressus terminum unum velut garrulus sed pro necessitatibus inportunus adiungo. ut me sine cessatione tantum iuves precibus, quantum confirmas alloquiis. vale. CXX (EPIST. 4, 4). EXEMPLAR EPISTVLAE QVAM IPSE DICTAVIT. FRATRI SOROR. Quamvis summatem gratiam aliqui debeant etiam malis in affectione pignoribus nec illud, quod posteritati tribuitur, beneficium putetur esse sed debitum, cum malignus interpres iudicium cordis naturae subdit inperiis, et tollens saporem diligentiae sola vivendum putet obiectione pariendi, quando plus creditur fili vocabulum valere quam obsequium, et non quaeritur quid in amoris lance promoveas sed quale ad praeiudicium aestimanti nomen opponas, cum apud prudentes frustra subolem dicimus, nisi exhibet quod vocatur. nam qui in prole censuram neglegit, conceptum magis designat sibi placere quam meritum. facessat in posteris hoc solum nos cogitare quod libuit. etenim fructus uteri, nisi honestate respondeat, plus in testimonio lasciviae videtur evenisse quam gratiae. fas enim est germanitatis semper fidele consortium etiam partubus anteferri. datur participem originis sic haberi, ut nec consideratio sanguinis neglegatur et descendens a merito laudetur examen. et ideo ne sinuosis in longum procedant verba praeloquiis et quod re angustum est crescat affatu: dono, in fraternitatem tuam confero et iuri tuo perpetua libertate transfundo mancipium iuris mei illud et cetera. vale.","prev":{"citation":"Enn. opera 646-651","label":"646 to 651","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/646"},"next":{"citation":"Enn. opera 659-667","label":"659 to 667","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/659","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/enn-opera/659"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000796.zip","quality":"proofread"}}