{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 2.2","citation":"Ennodius, Epistulae 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.2.md","author":{"name":"Ennodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0114a.stoa008"},"verse":false,"words":172,"text":"Silentium meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum de uindicta cogitat, dispendia caritatis. quid enim fieri potuit, nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? dicas forsitan uindictam inimicam esse proposito. sed omnia errata ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit auctores. quisquamne culpam putet facere quod fecisti et plectendum iudicio diuino censeat quod a te processisse cognoscat? aequo ergo animo sustine quod deliqui: dum in ea re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. ego seruo animum, quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam, cuius rei fidem, dum tacentibus uobis taceo et quod loquentibus loquor, ostendit. ad scriptionis ergo officium, postquam iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus obsequio. salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae et ad exemplum sanctae conuersationis in longum producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.","prev":{"citation":"Epistulae 2.1.22","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.1.22"},"next":{"citation":"Epistulae 2.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ennodius-magnus-felix/epistulae/2.3"},"credit":{"text":"Ennodius, Magnus Felix, Epistulae, ed. Wilhelm Hartel. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0114a/stoa008/stoa0114a.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}