{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 109","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/109.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Crassiores uerò; quia plus fru menti habent, uberius alimentum corporibus praebent, quemadmodum Dan tiscana, Hamburgensis. Tenuiores contrà ob materiae paucitatem, minus alunt. ut Brunsuicensis, Emb ecensis, & ex albis quaedam Polonicae atque Lituanicae. XIX. Fiant autem non solùm copia materiae, sed etiam coctione crassiores Cereuisiae. XX. Variant & tempore. Recentes admodum satis quidem alunt, si probè concoquuntur, sed aegrè penetrant, facilè aluum turbant, inflationes mouent, obstructiones pariunt, uetustae acidaeque parum alimenti habent, partes neruosas offendunt, non obsunt tamen illis qui crassis succis abundant. XXI. Sicut nimis recentes, quia non exactè defaecatae & turbidae sunt, iure improbantur, ita & quae in fundo sunt, eandem ob causam uituperandae. XXII. Eodem modo & reliquae turbidae, siue fęculentae omnes, cuiuscunque aetatis sint, inutiles iudicari debent. XXIII. Quaecunque saporem aut odorem aliquem peregrinum referunt, ut adustae, fuliginosae, situm dantes, aut resipientes, item crudae, uitio non carent. XXIIII. Medias in omni genere reliquis praeferendas, & humanis corporibus accommodatissimas esse censemus.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 108","label":"CEREVISIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/108"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 110","label":"EXPLICATIO BREVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/110"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}