{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 111.5-8","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 111.5-8","ref":"111.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.5.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Triticum esse calidum constat. Calidius redditur. Hic obijcitur. Si hordeum alienam aëquirit temperaturam tostione, Ergo & triticum: & sic redditur frigidus, sicut illud calidius euadit. Respon. Triticum propriam non abijcit, uerùm praeter illam etiam aliquid alienae caliditatis assumit. VI. De lupuli natura, quem quidam lupumaut lupum salictarium Plinij esse autumant, fortasse sic dictus, quia salicibus iuxta sepes annastitur, nihil relatu dimum apud probatos autores inuenio, Mesue frigidum esse memorię prodidit, quae sententia quàm absurda & à ueritare aliena sit, examinanti sapores & odorem meridiana luce clarius est. Quidam ex re centioribus, Io. Vigo. calidum & siccum esse scribit in primo gradu, sed declinare ad frigiditatem, hoc est, leuiter admodum calefacere. Quoniam uerò de temperatura inter autores non conuenit, ex qualitatibus potius iudicium facere, quàm sine rationibus alterutram sententiam adprobare aequum est. Nos ut minimum, secundum ei gradum in caliditate & siccitate tribuendum censemus, quod ex secundis ipsius qualitatibus colligi & probari haud magno negocio potest. Omnia siquidem uehementer odorata calida sunt, quippe cùm uaporum & exhalationum copia non nisi à calore proueniat. Esse autem flores lupuli odoratos, experiuntur illi, qui eos autumno decerpunt, aut qui plan tam cum floribus pro lecto sibi substernunt. Implent enim caput, faciunt carybariam. Verùm multò firmiores à saporibus rationes sumuntur. Principiò constat, omnia amara esse calida & sicca. Amaritudo lupuli uel ex folij unius mansione sensibiliter deprehenditur, multò autem magis dum coquitur, diffusa amara qualitate in liquorem, id sentitur. Praeter hanc qualitatem & acrimoniam non par uam habet. Mansa enim & dentibus trita, saliuam propemodum instar pyrethri elicit atque extrahit. Hae rationes liquidò demonstrant, lupuli flores calidis & siccis secundi gradus rebus annumerandos esse. Quòd autem flores lupuli in aqua decocti, nonnunquam membris iuflamma tione adfectis emplastri modo impositi opem ferunt, hinc non necessariò sequitur, eos frigefaciendi uim habere. Differt enim longè quod per accidens fit ab eo, quod primariè, & per se contingit. Imponitur eodem modo uentri in torminibus ex flatibus, quoniam uim ca lefaciendi & digerendi habent, non quòd refrigerent aut constringant. Idem iudicandum est de febribus biliosis, & morbo regio.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 111.1-4","label":"111.1 to 111.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.1"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 111.9","label":"EXPLICATIO BREVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/111.9"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}