{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 134","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/134.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Sicut enim putredo non cuiuslibet febris causa exestit, ita non quemlibet calorem statim secum aufert, sed illum tantùm, cuius ue ra & propria causa existit. Hit alia quaestio oritur, an calor relictus post putredinis euacuationem sit putrida rebris, quòd certè nemo unquam mentis compos affirmabit. Vnde quaeso putrida febris nomen habet, nisi a causa effectrice? Quomodo igitur causa sublata febris putrida amplius dicetur? Neque enim erisypelas etiam uocari debet, postea quam inflammatio eius ac feruor & biliosum illud abierit. Quòd si putrida non est, quid igitur? An alia febris species ex tran sitione facta? Certè hectica esse nequit. Quid igitur, num diaria? Non opinor, sed tamen calor est, nam ideo refrigeratione indiget? Respondeo. Post putredinis solutionem manet caliditas aliqua, sicut in foco extincto igne calor aliquis remanet, qui tamen durare diu nequit, nec ignis rectè dicitur: & sicut in fimo putredine cessante, simus quidem adhuc aliquandiu calet. Ideo autem refrigerantibus interdum opus est, ut citius restinguatur calor post febres relictus, qui tamen per se desiturus esset. Idem in alijs quoque morbis obseruatur. In obstructio ne hepatis euacuatis humoribus, intemperies, si qua relicta fuerit, curatur sola alteratione, more aliarum intemperaturarum uitiosarum. Quòd si cui haec non satisfaciunt, ei non aliter respondebimus, quàm amota putredine febrem pu tridam etiam uerè cessare, tanquam effectum propria causa carentem. Calor autem remanens, adpelletur quomodocunque libet, certè febris putrida dici non potest. Neque ignoro Galenum aliquando morbum & pathos distinguere, & adfe- De diffe rent. ctum qui adhuc fit, pathos, qui iam factus Sympt. est, & à nulla amplius causa externa siue cap. 1. interna mouetur, morbum adpellare, uerùm in curandis morbis id discrimen uocum non perpetuò seruatur. Nam febris putrida, & febris & morbus adpellatur. Si id impropriè sit, fiat & hoc eadem lege. In quodam tamen loco Gale. scribit con trarium sanitati affectum, à quo laedi actio nem dicimus, morbum tantùm adpellamus, siue diutinus hic sit, siue breuis, siue momento duret. Cumque suffragia in pręsentia colligere non uolo, tantùm hoc mihi concedi postulo, febrem putridam esse morbum, qui adhuc fit.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 133.5-7","label":"133.5 to 133.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/133.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/133.5"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 135","label":"DE EBRIETATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/135"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}