{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 14-2","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 14-2","ref":"14-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-2.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Constat, ab hac uitium corpora saepe trahunt. Hinc uariae pestes, morborum hinc mille figurae, Crede animum nostri corporis esse ducem. Saepe graues ista ueniunt ex arce labores, Sicut ab aëreis pestilis aura plagis. Quaere igitur, sed honesta, tuis solatia cunis, Quae tibi nec somni, nec loca sola dabunt. Vtere conuiuis non tristibus, utere amicis, Quos nugae & risus, & ioca falsa iuuant. Quem non blanda iuuant uarij modulamina cantus, Huic iecur, & renes, aegraque corda stupent. Nam nihil humanas tanta dulcedine mentes Afficit, ac melicae nobile uocis opus. Tange lyram digitis, animi dolor omnis abibit, Dulcisonum reficit tristia corda melos. Ira animis letale malum, procul absit, ab illa Mors saepe ingenijs corporibusque uenit. Turbat enim, caecaque animos caligine uersat, Et sensus tota cum ratione rapit. Sicut Ficut enim tactae ferro candente lacunae, Sic motu calidi sanguinis ira fremit. Hinc subitis fractos accendit febribus artus, Saepius his etiam deteriora facit. Hinc flauam ratione omni praeuertere bilem Condenit, & causis non statuisse locum. Quid referam nimio gliscentia gaudia motu? Gaudium. Quid referam nimio pectora fracta metu? Metus. Caetera quid referam, quae mentes plurima nostras Euertunt, miseris noxia corporibus?","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 14","label":"PARS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 14-3","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-3"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}