{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 19","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/19.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Opprimit, ingenium strangulat, atque necat. Sed priùs in sicca gaudebit piscis arena, Bacche oblite modi quàm tua damna canam. Ergo modum praescribe Deo tam grande nocenti. Cum uenitaccepta conditione, iuuat. SCHOLIA. Perturbat. Quia turbat spiritus orga na sensuum. Est enim ebrietas perturbatio uirtutis animalis, & omnium actionum eius, ab immoderato potu profecta. Cato dicere solebat, Ebrietatem nihil aliud esse, quàm uoluntariam insaniam. Corporis exhav-s. c Ebrietas replet corpus succi, Peh exhaurit. Respon. Repleticrudis & uitiosis humoribus, natiuam autem humiditatem opprimit, & bonum languinem, debilitato calore insito, degenerare facit. Accepta conditione. Modicè, quantum necesse est. Nullum enim praestantius magisque conueniens alimentum uino homini natura producit. Effectus & incommoda ebrietatis, pe te ex Plinio lib. 14. cap. de uitanda ebrietate. 22. PROBLEMATA QVAEDAM de Ebrietate. I. Quarealij alijs citiùs inebriantur? Quibus debile caput est, facilè inebriantur. Deinde, qui calidam & humidam corebri temperaturam habent, ijs etiam, ex facili caput impletur. II. Quare quidam ebriosi sobrijs diutius uiuunt? Id bonitati naturae adscribendum est, quę uincit incommoda potus. Quamuis autem satis diu uiuunt, multa tamen mala ob assiduam potationem experiuntur. Quòd si eiusmodi homines continenterm uitam uiuerent, non dubium est, quin longissimam uitae metam sine animi corporisque incommodis consecuturi essent.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 18","label":"DE EBRIETATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/18"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 17","label":"DE EBRIETATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/17"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}