{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 30","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/30.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"DE ABSTINENTIA, siue Fame. Sicuti nimia repletio, ita quoque nimia abstinentia naturae inimica est, sed diuer sa ratione. Haec enim exhaurit uires, dissoluit calorem naturalem, natiuam humiditatem consumit, & corpora extenuat. Nam calor natiuus non potest esse ociosus, deficiente nutrimento in corpus agit, & bonos succos depascit. Opti mum autem abstinentiae genus est uesci citra saturitatem. Postulat tamen nonnunquam necessitas, aut corporis dispo sitio, ut aliquandiu à cibo abstineatur. Fieri enim non potest, quin ex assidua illa & quotidiana comestione, atque exercitiorum intermissione, aliquid crudorum humorum in corporibus colligatur, ad quos conficiendos utile est certis tempo ribus, uel prandium, uel coenam neglige re. Nisi enim id fecerimus, aucta cruda materia tandem morbos producit. Possunt igitur cum magna utilitate talia cor pora ieiunare. Calidis uerò & siccis naturis aduersiss. res est inedia. Quare ieiunia uitent. DE BALNEIS. LOtus ubi exieristh mas, fuge frigora: pransus Stare potes, modicè, si libet, ire potes. Stantis enim cibus in stomacho consedit, euntis Est eadem ratio, si pede tardus eat. SCHOLIA. Thermas. Hîc impropriè ponit pro balneo artificiali. Fuge frigora. Aërem frigidum. Duae sunt causae, quare à balneo calido frigus uitari oporteat. Prior, quia omnis supita alteratio est naturae molesta & inimica. Altera, in balneo corporis meatus, πόροι dicti, relaxantur, atque aperiuntur. Itaque facilè frigidus aër rarefactum corpus penetrare atque laedere potest. Cur igitur quidam, antequàm egrediuntur balneum, aqua frigida perfundunt corpus, idque plurimùm conducere experientia testatur? Hoc eò fit, ut calor naturalis, circundanteaëre calido, balneis & frictionibus dissipatus, inque totum corpus distractus. recolligatur, & ad originem repellatur. Itaque perfusio tantùm momentanea est. Ad haec aqua ob crassitudinem suam, non ita potest penetrare corporis meatus, ut aër tenuissimae substantiae. Verùm talis perfusio crassioribus, & corpulentis po tissimùm competit. Pransus stare. Causa suprà dicta est. Stantis enim. Ratio.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 29-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/29-2"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 31","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/31"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}