{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 4-4","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 4-4","ref":"4-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-4.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Habet quaelibet & ex his atque sequentibus peculiare etiam nomen, ut Brandenburgensis, antiquus Nicolaus, quòd bibentes somnolentos ac ignauos reddit, uocatur. Verùm cognomina ad temperaturarum cognitionem nihil faciunt. Quare necscribenda, nec explicanda. De Hamburgensi. Quemadmodum inter hordeaceas Cereuisias Dantiscana, ita inter triticeas, quas ego quidem gustaui, Namburgensis primum locum sibi uendicat, grati saporis est, multum substantiae habet, copiosum alimentum, & boni succi praebet, sanguini bono gignendo est, efficit uenustum colorem. Colore enim eleganti non solùm puellae & mulieres, sed etiam adolescentes plurimi ibi conspiciuntur: aetate uires, more aliarum triticearum, citò amittit, nec diu durat. Non facilè calculum gigni patitur, neque solum colorem bonum natiuum reddit, sed eti am cutem teneram & mundam lotione facit. Multi utuntur ea ad soluendam al uum per se, aut butyro addito Phrysico. Sunt qui ad omnes morbos eam ualere non secus ac Cato Brassicam suam, credunt, ideoque alia medicamenta omnia respuunt, totamque Medicinam contemnunt. Quasi uerò omnia mala corpo ris alui solutione tollantur, totaque ars medica nihil aliud sit, quàm ratio molliendi, laxandiuealuum. Sed haec omitto.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 95","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/95"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 96","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/96"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}