{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 4-5","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 4-5","ref":"4-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-5.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"CEREVISIARVM. aetate, aut calido coeli statu acescunt. In quibusdam maritimis locis coquitur ace tum, quod etsi uini aceto inferius est, tamen qualitatibus & usu respondet. Ex simplici trifariam usitatè componitur. Primum rosaceum, quo ego multùm utor. Vsus eius est non solum in mensa ad intinctus, sed magnam gratiam bubu lis carnib. assandis, si madefactis eo pannis inuoluantur, conciliat. Nam non molles tantùm, sed friabiles quodammodo facit, & sapore grato ferinae modo imbuit. Secundum ex Pulegio conficitur, quod magis medicamenti uice esse potest, quàm ad epulas adhiberi. Praecipuus eius usus est in animae deliquijs, si nari bus spongia linteolóue adhibeatur. Similiter & Lauendula conditum in capitis adfectionibus plurimum momenti habet. De Cereuisijs factitijs, siue conditis. Non est nouum inuentum Cereuisias herbis, aut alijs rebus condire, nec gulae causa, sed ualetudinis gratia ab hominibus ingeniosis initiò excogitatum. Multò nanque meliùs assumuntur, & uentricu lum minus offendunt eiusmodi potiones propter Cereuisiae consuetudinem, quàm si alio modo medicamenta exhibeantur, & non tantùm minori nausea bibuntur, uerum etiam uentriculum, ut simplicia pharmaca, non subuertunt.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 3-4","label":"CEREVISIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-4"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 5-5","label":"CEREVISIARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-5"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}