{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 47","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/47.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"SCHOLIA. Rapta modò. Non tamen nimis recens sit. Sciendum enim est extremas aetates uitia habere. Medias optimas, & saluber rimas esse. Nam nimis recens caro muco sa, & excrementitia est, uetusta dura, sicca & neruosa. QUAESTIO. Quare uitulinae & hoedinae carnes commendantur, bubula uerò & caprina improbantur. Siccorum animalium carhes in prima retate, quae humidior est, praestant, & mi nori momento conficiuntur. Cùm uerò adoleuerit, ob siccitatem aegrè concoquuntur. Contrà humidioribus animalibus carnes progressu temporis con sumpta humiditate superflua, aptiores & ad concoquendum, & ad nutriendum redduntur. Regula generalis. SVmmatim, noua sunt semper meliora uetustis, Et stomacho possunt commodiore coqui. SCHOLIA. Meliora. Non simpliciter, sed collatione, ideo addit uetustis. Media enim aetas optima, ut dixi. Et stomacho possunt. Sunt enim humidiora, mollioraque, ideo faciliùs alterantur. Regula. Sic maribus castrata, praeibunt pinguia siccis Quadrupedum, nec nos caetera turba mouct. SCHOLIA. Variant castrata à reliquis temperatu ra, & corporis habitu. Sunt enim humidiores pinguioresque. Ideo faciliùs concoquuntur, & melius nutriunt. Idem sen tiendum quoque de non castratis. Hunc locum ferè ad uerbum ex Paulo Aegineta, ut pleraque alia, in hac postrema dibzy G Google parte transtulit. Ita enim scribit: Καθόλου δὲ, τὰ μὲν νεα ὑγροτεράτε καὶ μαλακώτερα, καὶ ευπεπτ ὥτερα τῆ παλαιων, καὶ τὰ δύνουχα των ἐνόρχων, καὶ τὰ ἐυτροφὰ τῶν ἰχνωρ. Id est, In summa, recentia animantia ac iuniora, humidiora sunt, & molliora, & fa cilius concoquuntur quàm uetusta. Ita & castrata non castratis, & saginata gracilibus praestant. De reliquis quadrupedibus, quae non ubtque locorum in usu sunt.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 46-2","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/46-2"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 48","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/48"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}