{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 5-4","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 5-4","ref":"5-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-4.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Verùm haec mala fortasse non uino, sed abusui, uidelicet quando intem pestiuè, aut immodicè hauritur; attribuenda erunt. Quanquàm autem etiam in Cereuisijs immodicus usus sua detrimenta adfert, sunt tamen minora illis, necita uiolenta. Aliae Cercuisiarum differentiae. Differunt praeterea coctione, consistentia, colore, odore, sapore, aetate, & ratione uasorum, in quibus continentur, de quibus omnibus ordine breuiter agam. De Coctione. Quaedam ritè & perfectè coquuntur, quaedam uerò malè, uel ob lignorum inopiam, uel propter artificum incuriam. Vocantur igitur hae crudae, praecipuè quando lupulus non probè coctus est, quae stomachum offendunt, cruditatem pariunt, renibus & uesicę officiunt, stran guriam, similiaque uesicae mala creant. Similiter quando non probè deferbuerunt, uel propter frigus ambientis aëris intensum, uel cùm serò faeces admiscentur, aut quando non ad satietatem usque deferbuerunt, sed ante iustum tempus in dolia diffunduntur. Hae Cereuisiae rarò exactam claritatem sortiuntur. De Consistentia. Quare aliae alijs crassiores sint, suprà causas exposuimus, nunc hoc adij ciendum, crassiores tenuioribus tardiùs con coqui, atque in corpus uniuersum distribui, magis tamen nutrire. Tenuiores uerò contrà citò alterantur, in partes corporis celeriter rapiuntur, mouent urinam, & parum alunt.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 4-3","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/4-3"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 90","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/90"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}