{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 55","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/55.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"De Cerasis. NOxia sunt stomacho Cerasi praedulcia poma, Ingerat haec eadem si quis acerba, iuuant. Illa mouent, haec astringunt communiter aluum, Vis uuas eadem rubraque mora tenet. SCHOLIA. Noxia stomacho. Dulcia enim omnia ut pectori gratissima & amicissima, ita stomacho parum idonea sunt. Acerba iuuant. Astringunt enim, & cor roborant uentriculum. Vis uuas eadem. Haec est generalis regula de omnibus fructibus. Dulcia soluunt aluum, austera astringunt, confortant. ANNOTATIONES. Cérasa, siue, ut quidam legunt, Cerasia, à ceratijs multis modis differunt, sunt enim ceratia fructus longi, lati, compres si, subnigri, duro cortice, in quibus nuclei multi, tenaces, & substantia quę edendo est continetur, Graecis κεράτια, uel ξυλοκέρατα, uulgo in Pharmacopolijs corrupto uocabulo Xylocaracta, Germanicè Johans brot / & Bockshornichen appellantur. De quibus hoc loco nulla men tio fit. Habent autem in summa uires astrin gendi aluum, difficulter conficiuntur, & pa rum nutriunt. Cerasorum uerò differentias uix aliquis proprijs aptisque uocabulis efferre potest, idque ad Grammaticos magis, quàm ad medicos pertinet. Hic de ui ribus, quae non ex appellationibus, sed ex saporibus deprehenduntur, instituta tractatio est. De pini nucleis. VT iuuat utilibus uentrem nux pinea succis, Sic aegrè uires exuit ipsa suas.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 54","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/54"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 55-2","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/55-2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}