{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 59","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"SCHOLIA. Tui uictus. Glandes. Setigeri suis. Est enim pabulum suum potius, quàm hominum. Pro duris esse uelim. Nam omnibus modis castaneae glandibus meliores. DE LEGVMINIBVS. Snt etiam uario diuersa legumina pastu, CEquibus audaci legimus ista manu. SCHOLIA. Vario pastu. Ex quibus uaria edulia con ficiuntur. De Lentibus. LAxior LAxior exiguas lentes potes esse, sed illis Ater in exiguo corpore succus inest. SCHOLIA. Laxior potes esse. Quia astringunt. Ater succus inest. Melancholicus humor. ANNOTATIONES. Lens, German. Linsen/ inter reliqua le gumina mali succi est, inflat, atram bilem gignit, bis cocta praesertim, aluum constringit. Ius uerò illius soluit aluum. De Fabis & Pisis. BAepe fabae leni sufflarunt corpora flatu, Pisa minus, bilem sed peperêre nigram. SCHOPisa minus. Ambo inflant, sed pisa minus. De Cicere. AT tibi quae clarum peperêre legumina nomen, Nomine sunt Cicero nunc quoque grata tuo. Exhaustis reparant genitalia semina membris, Nec Venerem uires deseruisse sinunt. Quin etiam lapidem uesicae saepe minutim Duriter haerentem dissecuisse solent. ANNOTATIONES. Cicer, Richern / uariat colore. Aliud enim album, aliud nigrum, aliud rubrum est, uiribus conuenit. Omne enim Cicer inflat, ideoque Venerem stimulat, genituram auget, lactis abundantiam facit, calculum renum uesicaeque minuit, aperit, menses ducit, &c. De Lupinis. Vide Lu REptilibus Cynicùm uescatur turba Lupinis, cia. in di Immundos decuit sordida pera canes. alo. mor","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 58-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/58-2"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 59-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59-2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}