{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 6-4","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 6-4","ref":"6-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-4.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"men. facul. his uerbis: Fit uinum & ex aqua ac melle tantùm. Quid putas Nectar, potum deorum, à poetis celebratum, atque laudibus in coe lum usque elatum, aliud esse quàm mulsam, quae ex aërea materia, ut ille dicit, originem ducit? Ea enim appellatio uino tribui non potest, multò minus cereuisiae, quae à ueteribus ad unum omnibus scriptoribus culpatur. Cùm itaque nullum sit tertium, non uideo cui Nectaris adpellatio quàm Mulsae conueniat. Conditur etiam mulsa uini cereuisiarumque modo herbis & aromatis, sed tamen parciùs. Quae ex Helenio sit, si ritè paratur, uitijs pectoris saluberrimum auxilium est, nam Mel & Helenium utrunque per se pectori est amicissimum. Ex Ledoaria facta obstat uenenis, robur addit stomacho, fastidia diuturna tollit. Quae uarijs aromatis conditur, ac praecipuè caryophyllos prae se fert, alibi mul sa aromaticis, hic caesar antiquus appellatur: causam non uideo. Vtilissimus potus est, in frigidis & humidis membrorum nutritiuorum uitijs, nec non in pectoris intemperaturis.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 6-3","label":"DE MVLSAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-3"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 117-2","label":"DE MVLSAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/117-2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}