{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 6-5","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 6-5","ref":"6-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/6-5.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Non igitur aliorum argumenta repetam, sed tantùm meas rationes enumerabo, addita breui explicatione, ut rectiùs quid uelim intelligatur. Habeo enim praeter haec & alia, quae breuitatis causa omitto, quorsum enim opus est de re tantilla integrum uolumenscribere? Quod cùm ita sit, candide lector, hortor petoque, ut haec aequo animo legas atque accipias. Quae si non probantur, aut refutanda uidebuntur, facias id philosophicè, non satyricè. Decet enim Philosophos de rebus dubijs amicè confer re, non conuitijs, sed rationibus certare, & personas causis non immiscere. Nec aliud sint eiusmodi disputationes, quàm ludi quidam ingeniorum, quibus se mu tuò exercent excitantque, non alius alium defore byGoogle deformet. Quod si feceris, non solùm non molestum, sed longè gratissimum erit. Nam cedendum potius, quàm succensendum meliora dicenti, boni uiri esse, & non minus laude dignum agnoscentem, quàm monstrantem ueritatem, omnino mihi persuadeo. Vale. Causae morborum internae sunt, quae in ipso animalis corpore consistunt. Haec est definitio causarum morbificarum internarum generalis GaleniQuòd autem sit generalis, in sequenti themate ex eodem autore luculenter probabitur.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 5-7","label":"DE EBRIETATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-7"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 129","label":"DE EBRIETATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/129"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}