{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 66","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/66.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"SCHOLIA. Sed nisi percoctis. Causa ex superioribus patet. Qui dixit. Martialis. ANNOTATIONES. Fungorum alij sunt edendo, alij uerò uenenosi. Vtrorumque autem plura genera sunt, quàm uocabula. Generant omnes succos crassos, & pituitosos, uiscososque. Vt igitur minus officiant, aromatis condiantur, riteque coquantur oportet. DE FRVCTIBVS fugacibus. De Cucurbita. IVmida frigorib. cognata cucurbita, paruo Quòd uires faciat pondere, corpus alit. SCHOLIA. Cognata frigoribus. Frigida & humida. ANNOTATIONES. Fructus fugaces Graeci ὤριμα καὶ ὡρανους uocant, citò fiunt, & citò pereunt, nec aliorum more durare multo tempore possunt, propter humiditatis copiam. Cucurbita autem praeter dicta, uentrem mollit. De Peponibus. PVtridis haec eadem peponum sunt omnia succis, Sed lapidem trudunt, membraque bile grauant. SCHOLIA. Bile grauant. Gignunt bilem. ANNOTATIONES. Duo sunt in his fructibus in usu. Substantia ipsa, & semina. Videndum igitur. de quo agatur. Substantia peponum ma li succi est, ad ciendum uomitus procliuis. Semen uim habet extergendi, urinam mouet, & calculosis conducit. De Cucumere. HIs minus humectat cucumis frigetque, sed idem Et succo malus est, & malè digeritur. ANNOTATIONES. Cucumis urinam magis cit pepone, sed minus humectat, & refrigefacit. De Angurijs. Ad hoc genus fructuum, Auguriae (Gurgken / ut ego opinor, & preussische Bimonien dictae) pertinent, temperamen to cum prioribus conueniunt. Seruantur autem conditae muria & anetho, atque mensis cum assis apponuntur. DE FRVMENTACEIS. ERumentis quoque non eadem natura, nec idem Est sapor, ex illis pauca, sed apta canam. De Chondro, Ptisana. NObile uiscosi genus est, nec inutile Chondri, Grana sed ut ptisanae uilia coctus erit. SCHOLIA. Vilis erit. Parum nutrit. ANNOTATIONES. Χόνδρος aliàs cartilaginem significat, hîc uerò frumentum, quod aliquando alica dicitur. Germa. Roͤmische Gersten. Plurimum nutrit, glutinosos humores gignit. De Alica. DVlci quisquis amas alicam confundere mulso, Aßimilem Chondro noueris esse cibum.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 65","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/65"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 66-2","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/66-2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}