{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 69-3","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 69-3","ref":"69-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/69-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/69-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/69-3.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"ME iuuetanguillae potius bona frustula tostae Mandere, quàm uetulae uiscera cruda bouis. Praeterea facilis non sunt mala prandia mulli, Et precium cancer, si piper adsit, habet. De Murena. NEc tantùm è Siculo petitur murena profundo, Omne, quod est usquam, flumina nostra ferunt. ANNOTATIONES. Pisces natura frigidos & humidos esse, neminem latet, siquidem in aqua elemento frigido & nascuntur, educantur, & per omnem uitae cursum uersantur. Victui autem temperaturam respondere, ex superioribus notius est, quàm ut probatione opus habeat Quare ad differentias piscium transeamus. Dedifferentijs piscium. PRaefertur quod saxa colit genus omnibus unum, Nam mala limosi plura habuere lacus. Praestiterint etiam capti è fluuialibus undis Ignauis, quales unda palustris habet. Qualescumque tamen pingues fuge, pingue uenenum est, Omnibis & prauus piscibus humor inest. Phlegmatico turbant tenues humore medullas, Sanguinis inde aliquid quis putet esse boni? ANNOTATIONES. Sicut alia aqua melior est alia, ita quoque pisces uariant, pro diuersitate suorum alimentorum. Saxatiles autem, uel qui in saxosis degunt locis, iudicio omnium sunt praestantissimi, & salub errimi, & concoctu faciles. Deinde marina, uel ubi flumina in mare influunt. Palustres & lacustres sunt pessimi, & mali sanguinis genitiui. Ex his omnibus qui molli carne constant, faciliùs concoquuntur, quàm qui duram habent carnem. Sunt aliae quoque piscium differentiae, quas in praesentia consultò praetereo. De piscibus sale conditis.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 69-2","label":"DE PISCIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/69-2"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 70","label":"DE PISCIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/70"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}