{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 71-2","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 71-2","ref":"71-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71-2.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"SCHOLIA. Ἀrυε3- ζaνοτις -vn αἡlάtα.ιένα. Digitized by Google Ab ubere pressos. Id est, recentes. Hinc uulgo dicitur: Caseus quanto propinquior lacti, tanto sanior. ANNOTATIONES. Quòd caseus ex crassiori & terrestri magis parte lactis compressa & conden sata conficiatur, cuiuis notum est. Accedit autem coagulum & sal. Porrò multa sunt caseorum differentiae, ex quibus praecipuas tantùm attingam. Caeterùm in genere omnes casei mali sunt, exceptis qui ex acido lacte fiunt. Nam aegrè concoquuntur, acidum ructum gignunt, fla tuosi sunt, difficulter aluo discedunt. Quò autem uetustiores, eò calidiores, acriores, siticulosiores, concoctu difficiliores, & ad bonum succum gignendum deteriores, maximè putridi, qui nihil bo ni in se habent. Verum recentes oxygalactini omnium optimi sunt. Nam in cibo iucundi sunt, & stomacho prae omnibus alijs innoxij, faciliùs coquuntur & transeunt, neque crassi succi sunt, ut reliqui casei. Ex reliquis autem caseis recentes meliores uetustis, lanxi mollesque densis ac durioribus, ac dulces salsis. Variant deinde pro lacte animalium. Alij sunt bubuli, alij ouilli, alij caprini, quidam mixtiAdhaec quidam condiuntur herbis, aut seminibus, qui reliquis salubriores esse creduntur.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 71","label":"SCHOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 72","label":"DE LACTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/72"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}