{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 83","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/83.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Similiter & aquae quaedam metalla resipiunt, uel quia iuxta fodinas scaturiunt, uel quia ex fodinis aliquid recipiunt: hae sincerioribus aquis sunt deteriores, & ad bonam cereuisiam efficiendam minus aptae. Est ubi ex aqua quae calcem refert, hic potus coquitur, sed non sine uentriculi noxa hauritur. De Hordeo. Hordeum crudum facultatem refrigerandi, & exiccandi, in primo ordine habet, & moderatè abstergit. Amittit au tem has uires dum maceratur, abluitur, paululum putrefieri permittitur, exiccatur, atque torretur. Nam macerando abstersoria facultas remissior fit. Quò dautem putrefactione etiam res frigidae caliditatem aliquam acquirant, ex caseis pa tet, qui recentes frigidi sunt, & putrescendo calidi efficiuntur, adeò ut etiam linguam urant, quando ualde putridi sunt. Etsi autem hordeum non putrescit, sed tantùm incipit putrefieri, propter humiditatem alienam & prohibitam euentationem, quando uidelicet inaceruos exiccandi gratia congeritur, & ne omnino putrescat, crebrò uersatur. Deinde tostio, siue torre factio auget calorem, & empyreuma quoddam hordeo addit. Nam est quasi quaedam assatio, & leuis adustio. Quod autem ex Galeno obijcitur, Lib. 1. de hordeum nulla apparandi ratione calealiment. fi eri, id non intelligo de putrefactione facult. atque tostione, sed de coctione, siue in panem fingere, siue ptisanam coquere, siue polentam instituere libeat. Nam ipse Ga lenus zythum hordeo non parum acriorem esse exputredine nimirum acrimonia contracta, docet. Si acrior, ergo caliLi. 6. de dior, quod idem autor eodem loco his simp. me. uerbis ostendit: Tum partim acris est, & calidus, &c. Si enim siccitatem amittere potest prisanae modo incoctum, quid in alteram dibzy G Google er - –","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 82","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/82"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 84","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/84"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}