{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus 92","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/92.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Picatae igitur Cereuisiae, ut diximus, diutius quidem durant, sed caput facilè tentant, maximè quibus id calidum & infirmum est. De uitiosis Cereuisijs. Etsi hactenus de uitiosis Cereuisijs, inter reliqua obiter aliquid dictum est, tamen nunc certum aliquem locum eis tribuam. Contrahitur igitur primum ui tium à materia. Nam ex maia materia nunquam bonus potus ulla arte parari potest, nec uitia natiua emendationem confectione recipiunt. Illud non rarò accidere potest, ut res optimę mala praeparatione & negligentia artificum corrumpantur. Hoc modo ex bono frumen to & probatissimo lupulo, uel crudae Cereuisiae, uel adustionem resipientes proueniunt. Vt maximè autem nec hic, neque ibi quidquam neglectum sit, sed omnia diligenter expedita sint, ne uel uasis non probè elotis aut expurgatis, alienum saporem concipiant, neue quando non rectè obturantur, exolescant, cautio est. De acidis dictum est. DE ACCIDENTIBVS ET SVperfluitatibus Cereuisiae. De Spuma. Duplex est spuma Cereuisiarum. Alia à causa interna oritur, uidelicet quando feruet Cereuisia. Altera fit ab externa causa, ex fusione, aut motione.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus 91.5-7","label":"91.5 to 91.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/91.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/91.5"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 93","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/93"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}