{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bona valetudine libellus xii","citation":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus xii","ref":"xii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/xii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/xii.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"De bona valetudine libellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Pudendum autem, ut Plinius scribit, omnia animantia quae sint salutaria ipsis nosse, praeter hominem. Sed illa praeceptorum in uictu obseruatio uidetur superstitiosa esse, cùm Euangelium prohibeat discerni cibos & dies. Imò impietas & homicidium est, ea negligere & contemnere. Nam Patlus cor pori honorem haberi iubet, & scriptura, ne caedem faciamus, prohibet. Constat autem corpora non solùm ferro, sed etiam crapula, ebrietate, intempestiuis immodicisque studijs, uiolentis affectibus, & similibus rebus corrumpi, & occidi. Neque dubium est, quin in nac praesertim mundi senecta, plures homines crapula & luxu, quàm naturali morte, aut gladio pereant. Conducit ne etiam doctrina de tuenda sanitate ad alia? Conducit. Precipua tamen utilitas est tueri sanitatem. Deinde plurimum momenti ad studia quoque adfert. Nam ca-Dialogo put, ut Plato inquit, studiorum est bona de legi& recta educatio, quae est pars diaetae. bus. Tertiò, non parum ad mores bonos facit. Nam animi mores corporis naturam imitantur, corporis natura uictus rationem sequitur.","prev":{"citation":"De bona valetudine libellus xi","label":"NOTATIONES IN LIBELLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/xi"},"next":{"citation":"De bona valetudine libellus 3","label":"NOTATIONES IN LIBELLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}