{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 10.13","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.13","ref":"10.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.13.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":152,"text":"NUnc ergo te rogo per improbissima\nQuae me enecant aenigmata.\nQuis est amicus ille de communibus?\nQuae dona misit Lypsia?\nQuae nam volucris illa Paeonis tibi est?\nQuae dulce Musarum melos\nCantare possit affulgente spe lucri?\nQuae frons sit isthaec rutea?\nQuae nam corona? quis arcus? Et quae linea?\nQuis est ferox istic Leo?\nQui sunt bis octo, quos mihi tu nominas?\nQuae causa vitae? quae vigor?\nDemum quid illa habere ponderis queant\nQuam scire totus gestio\nNam nulla nunc mihi tu afferre somnia\nVidere, sed miracula\nRerumque portentosa monstra plurima\nO Sphynges o aenigmata\nAdeste Musae, adesto Apollo Delphice:\nHuc o Sybillae virgines\nQuin huc reditis universa protinus\nVatum priorum saecula\nEt expeditis ista quae nos enecant\nPlus quam stupenda aenigmata\nAt tu magis intricate quovis Oedipo\nQuin ista solvis protinus\nQuod si moraris ista monstra solvere\nDii te ligatum deferant\nExtremam adusque littoris rubri plagam\nHaec monstra ubi nascuntur tibi.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 10.12","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM, ITEM VARIE MIXTUM carmen quo ipsum ad cenam invitat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.12"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 10.14","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.14"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}