{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 10.20","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.20","ref":"10.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.20.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":258,"text":"ERgo reductarum Phoebi Ioachime sororum\nIudice te, merito gloria nostra fuit.\nNon agnosco equidem, tamen hos reverenter honores:\nAmplector toto pectore, sicut habes.\nTu tamen hoc peccas nimia pietate, quod audes\nPonere te nobis inferiore gradu.\nUt tamen hoc nostro tribuam, quia credis, amori\nNonnihil uberius culta Thalia mihi est.\nIdque quod esse parum fateor, praedivite fluxu\nIngenii superat vena beata tui\nEt nisi me fallunt animi praesagia, in isto\nTu quoque si perges pulvere victor eris:\nNec tibi ductu opus est adeo, ne concipe, nostro:\nQuae iuga te cupidum quaerere scribis, habes\nNec tibi mons gemina qui vertice sidera pulsat\nNec sacer ignotus fons pede factus equi\nOmnia Musarum facili pede regna subisti\nO humiles inter non habiture locum.\nDesine me vanis obtundere laudibus istis\nIpse quibus longe dignior unus eras\nNos tibi, quod reliquum est, socialia plectra feremus\nLusuro resona carmina multa chely\nQuae tamen, ut scribis, nulli meliora poetae\nQuam quos blanda Venus iussit amare, canunt.\nQuae tibi sic pulchris res est monstrata figuris\nNon possis credi non ut amare mihi.\nQualia dum scribis quereris tibi deesse Camenas\nGrate parum propriis o Ioachime bonis\nQuae si forte mihi dicam placuisse videbor\nBlandior, et nimio forsan amore rapi.\nViderit hoc sors ipsa, satis sibi conscia mens est,\nQuae nisi iudicio non eget ipsa suo.\nBlanda videbatur genialem gratia versum\nPingere, et in venis multa calere Venus.\nTam bona si dictat tibi carmina mater amorum\nQuod facit, Euterpe est ista colenda tibi\nQuam tibi sic facilem possis ut semper habere\nSemper habe quod sic semper amare queas","prev":{"citation":"Operum farragines duae 10.19","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.19"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 10.21","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM QUOD OPTIMA scribant carmina qui amant.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.21"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}