{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 11.1","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 11.1","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/11.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":376,"text":"ET SI NOSTRA BONIS non sunt satis aequa camenis\nTempora, et ingeniis nullus habetur honos.\nQuando tot obscurant doctos mala nomina, sed quae\nNomina posteritas nulla probare queat.\nQui sibi splendorem Musis peperere fugatis,\nPer scelus invento quod modo nomen habent.\nSi tamen exsistat studiorum verus amicus,\nHunc tu, ni lateat, posse manere putes?\nHeu male compositos per inertia tempora mores\nErgone stultitiae non modus huius erit?\nSed tamen haec inter fatui studia improba vulgi,\nNon patitur laudes fama perire tuas.\nNec minus hoc tristi tua gloria tempore floret,\nQuam si sint studiis praemia iusta bonis,\nQuod tibi de studiis nomen Bilibalde paratum est\nInvidia salvum iudice nomen habes.\nEt cum multa orbi dederis documenta tuarum\nVirtutum, linguae, pectoris, ingenii.\nCunque tot a populo passim tua scripta legantur,\nEt vacet in laudes utraque lingua tuas.\nNon levis illa meam subit admiratio mentem,\nCur mihi sis totus cognitus ante parum.\nNovimus eloquii praestantem laude pedestris,\nEt lingua quidvis Attide posse loqui.\nNovimus ingenio callere mathemata miro,\nEt quicquid Sophiae totius orbis habet.\nExpediisse sacri scrupulosa volumina iuris,\nUtilibus nulli cedere consiliis.\nHactenus haec orbi de te sunt cognita, nobis\nPars ignota tui maxima pene fuit.\nQuod bona tam facili deducis carmina vena,\nIsta me poteras parte latere tui?\nVidimus, ut ratio constet tibi carminis huius,\nQuales Durero solveris inferias.\nFunebres vidi, dii qualia carmina, Musas\nImpia Durero fata fuisse queror.\nQuae quia tam faciles tibi sunt in carmina, quid ni\nLaudibus accedet splendor et iste tuis?\nQuid tua ceu lucem fugiat tam sola vagatur\nPieris, in scena digna patente legi.\nMusa coronatis spectari digna theatris,\nNon ita diffidens debuit esse sibi.\nEt nisi, quod nolim, populo sese invidet ipsam,\nIngrata est nimium dotibus ipsa suis.\nAdsere nunc ergo residem vir docte camenam,\nAdsere et in populo fac tua scripta legi.\nMulta quidem populo passim tua scripta leguntur,\nCarmina de multis pauca fuisse voles.\nQuare age quae nostro funebria ludis Apelli,\nDa rogo cum nostris carmina posse legi.\nNos iterum dabimus quae scripsimus ante legenda\nPluraque iudicio sed statuenda tuo.\nTe duce nostra suos acquirent scripta favores,\nNec te nostrorum forte pudere potest.\nAccedent aliorum etiam, sed qualia possis\nFerre novos tumulos inter et ante legi.\nVive decus patriaeque tuae praesentis et aevi,\nDotibus ingenii vix habitura parem.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 10.48a","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.48a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.48a"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 11.2","label":"AD EUNDEM, DE STUDIORUM contemptu.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/11.2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}