{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 13.28","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.28","ref":"13.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.28.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":138,"text":"Dicebas Dantisce suo cum Cynthia cornu\nPlena refulgebit tempus abire tibi est\nPlena refulserunt fugientis cornua Lunae\nNec tamen est abitus caussa peracta mei\nCur ita? perpetuo quia tecum vivere vellem\nQuo sine perpetua est vivere poena mihi\nNunc quia me revocant curae quibus obligor, et sunt\nTempora fortunae non satis aequa meae\nTe precor o nostrae decus immortale Camenae\nHic abitus tandem sit tibi cura mei\nNon me cura domus non coniugis ulla fatigat\nSed mihi commissae publica caussa scholae.\nAdde quod huc veni minima quoque parte paratus\nUt qui crediderim posse redire brevi.\nNunc tua me pietas, nunc me tua libera virtus\nNunc tua me vere gratia vera tenet.\nErgo boni facias animum maiora volentem,\nEt vix officium hoc temporis huius erat.\nVive igitur Dantisce tui non immemor Hessi,\nCuius in hoc fidei carmina pignus habes.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 13.27","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., SUMMO VIRO Domino IOANNI DANTISCO Episcopo Culmensi. etc.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.27"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 13.29","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.29"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}