{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 13.3","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.3","ref":"13.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.3.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":217,"text":"Qui tibi Hiericola nuper consuevit ab urbe,\nMittere non tristi carmina ducta manu.\nQui tibi Lanicola nuper quoque ab urbe salutem\nMisit, et imparibus verba soluta modis.\nHaec tibi non parvi de littore mittit Hierae,\nNon etiam Lani de regione vagi.\nUnde igitur quaeris? quae tu colis incluta Rheni\nMoenia, dant manibus quae legis ista suis.\nMoenia quae magni radunt vada caerula Rheni,\nGrande Moguntiacae qua iacet urbis opus.\nNumquid in hac Hessum iam sentis urbe morari,\nIn quam naviferis advena venit aquis?\nVenit et hic unum te dulcis Elere requirit,\nNuper amicitiae gloria magna meae.\nVenit in hanc Hessus tam nulli cognitus urbem,\nQuam tibi, nec cuiquam notior esse volet.\nQui cum iura pari divina humanaque tractes\nArbitrio, ingenio, relligione, fide:\nNon tamen aversus nostris es ab artibus hisce,\nQuae nihil artifici frugiferacis habent.\nOtia quae tantum sectantur inertia, verum\nQuod petere hinc possis utilitatis habent.\nNomina nam famae praestare perennia possunt,\nAurea quod numquam divitis aula Midae.\nHae tibi iamdudum nostrae tribuere camenae,\nHaec tibi venturo tempore dona ferent.\nSi qua tui te cura tenet nunc ergo poetae,\nSi quid adhuc Hessi vel memor esse potes.\nFac hodie quacumque voles ratione, vel ad nos\nHuc venias, vel nos in tua regna voces.\nCrastina nam proni lapsurum flumine Rheni,\nMe procul a vobis auferet hora, Vale.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 13.2","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., IUSTINIANO AB HOLTZHAUSEN Viro Consulari Francofurtano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.2"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 13.4","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., PETRO GILTNERO CONTIONATORI FRANCOFURTANO SUO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.4"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}