{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 14.1","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.1","ref":"14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":408,"text":"QUAM mihi misisti plenam Dantisce favoris,\nReddita Campensi littera teste fuit.\nTempus erat Tartesiacas iam Phoebus in undas\nStabat anhelanti praecipitandus equo ,\nParca sedebamus non magnae ad fercula cenae,\nCum tua sunt manibus tradita scripta meis.\nProtinus appositae contempsimus omnia mensae,\nLegimus et digitis verba notata tuis.\nNec legisse semel fuerat satis, inter edendum\nLecta quater nobis littera tota fuit.\nInde animis laeti, et tanquam votiva ferentes,\nSumpsimus audaci pocula plena manu.\nProque tua sacrum Baccho Dantisce salute\nFecimus, et Charitum Pieridumque choro.\nScilicet incolumem non te laetemur amici\nVenisse ad rapidi littora Danubii?\nEt quia te scribis regis pietate Poloni,\nVisurum patriae regna beata tuae.\nHanc quoque gratamur sortem tibi, sed tamen illic\nNonnihil adversi quod quereremur erat.\nSicut enim gratum est patrios te invisere fines.\nA nobis sic te tam procul ire dolet.\nIbis ad aequoreos sine me Dantisce Borussos?\nHeu oculis, iterum quando vidende meis?\nIbis ad Arctoas Germani littoris oras,\nQua tibi sunt patriae subdita regna tuae,\nIllic ut fueris propria iam sede receptus,\nDic age qui poteris non meminisse mei?\nAn poteris cari fieri precor immemor Hessi,\nQui te tam vere nec simulanter amat?\nNon puto, nam duri nec te genuere parentes,\nNec stupidum tardo frigore pectus habes.\nQuin potius cum sis mira pietate fideque\nPraeditus, et tanto dignus honore coli\nCum tua fortunae virtus respondeat isti,\nQuae tibi divitias ingeniumque dedit.\nCum tibi subiecto populo potieris, et arces\nAltaque tranquilla moenia pace reges.\nSaepe meo dices quae nam fortuna poetae,\nLubrica deducat tempora, scire velim,\nSaepe meum dices seu nunc pia fata poetam,\nNumina seu videant impia, scire velim\nAtque ea cum volves animo, graphiaria posces,\nEt scribes animi nuntia verba tui.\nNamque nec Aethiopas ultra transibis et Indos,\nEt nec Hyperboreo regna perusta gelu.\nCommunis mecum sub eodem sidere caeli,\nMilia sed tantum pauca remotus eris.\nUnde aliquam possis transmittere saepe salutem,\nUnde queas Hesso scribere saepe tuo.\nQuo queat et mitti nostrae tibi littera dextrae,\nLittera non aliqua lassa futura via.\nNam quae nunc reliquos aderit mihi Musa per annos\nQuanta futura mihi est tanta futura tua est:\nHoc tibi Meonio dici dignissime versu,\nVoce Sybillina certius esse puta.\nAccipe nunc tibi devotum Dantisce poetam,\nExhibitas vates accipe vatis opes.\nQuas quia non alias habeo, quae mittere possum,\nMunera, non animo despiciente feres.\nHoc tuus ille animi candor promittit, et ille\nQui mihi de tali pectore spirat amor.\nVive diu victure meis Dantisce Camenis,\nVive brevi versus subsequar ipse meos.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 13.32a","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.32a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.32a"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 14.2","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., AD CLARISsimum VIRUM Dominum HIERONYMUM Ebnerum urbis Noricae Aerario","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.2"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}