{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 14.10","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.10","ref":"14.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.10.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":180,"text":"Cum nostra fugeres Laurenti nuper ab urbe\nCur me tanta tibi fallere cura fuit?\nAn quia me comitem fieri tibi posse timebas?\nAn quia quem cuperes fallere dignus eram?\nAt mihi dixisses abiturum mane, dedissem\nQuae tibi nunc sero carmina missa vides\nOmnia debebant non falsos inter amicos\nVerba etiam falsam non habuisse fidem\nSi tamen officii ratio te iusta coegit\nNon est ad veniam ianua clausa tibi\nNam potius mandata tui contempseris Hessi\nQuam patris, haec venia res caritura fuit\nInterea haec age trade meo mea carmina Paulo\nSerius at culpa carmina missa tua\nMe, si forte roget, venturum dicito, sed quam\nTu prius huc redeas, posse venire nega\nQuod si Pieridum tibi nunc subit ille sororum,\nQuem modo iactabas, non simulatus amor.\nNon te cura diu patriae damnosa tenebit,\nIam volucer certe Daedalus esse voles.\nIam tu Triptolemi cuperes conscendere currus,\nIam quoque si careas talibus, ire pedes.\nQuod si cura tenet cari te iusta parentis,\nExspecta, nihil est cur properare voles.\nEt si iam meliore loco res facta parenti est,\nNon video cur non huc rediisse queas.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 14.9","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.9"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 14.11","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., IN PLUTUM ARISTOPHANIS A Thoma Venatorio versum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.11"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}