{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 14.19","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.19","ref":"14.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.19.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":231,"text":"Qui quod habes veris nomen virtutibus aequas\nDigne quidem versu sed meliore cani.\nQuanta tua est probitas qui quae tibi scribimus olim\nVilia, laudari carmina digna putas?\nTale equidem nihil agnosco quod nominis huius\nMensurae ratio parvula ferre queat.\nDum tamen ingenue laudas mea, laude ferendum\nCandorem ostendis pectoris esse tui.\nNote per Aonii nemoris spatiosa vireta,\nTu quoque Castalio fonte Colere satur.\nQuas tibi pro pietate tua persolvere grates?\nQuae possum meritis praemia ferre tuis?\nQuid nisi quod laudem, si quam mea scripta merentur\nDeberi fatear tempus in omne tibi.\nQui me nil meritum de te bene, fronte benigna,\nAccipis et multa dexteritate foves.\nQuae quia natura est tibi tam generosa, nec umquam\nParte bona similis desinis esse tui.\nCerta meae venit de te fiducia menti,\nPer te etiam nostras posse valere preces.\nCum sis Noricidae pars tu quoque magna Senatus,\nTurbaque patronum te studiosa colat.\nNon est quod metuam ne sit tibi nostra molestum\nCarmina mansueta sustinuisse manu.\nAccipe nunc igitur missi tibi scripta libelli\nEt patriae laudis perlege scripta tuae\nNon tamen hic opus est totum legisse libellum\nPene satis fuerat lemmata sola legi\nQuod si forte tibi mea scripta Colere placebunt\nFac precor effectum quae placuere ferant\nSit tibi sit felix qui nunc novus inchoat annus\nInteger, et nulla labe notandus eat\nSidera sic nullam cladem tibi saeva minentur\nSic tua te salvo sit tibi salva domus.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 14.18","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., CLARISSIMO VIRO Domino HIERONYMO Baumgartnero Viro Consulari Norico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.18"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 14.20","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., IN LIBELLUM GEORGII SABINI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.20"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}